Latin
Book 7, Epist• Xlviii
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.48
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS DECIO. Favore tuo fac…um est, ut evectionum adminicul… sumeremus, quibus familiares mei empturi equas Curules ad Hispaniam commearent. Quaeso igitur in rem missos mox transire praecipias; quod longo tempore opus est, ut de singulis provinciis optimos quosque excerpat electio, et morosior cautela perducat– Praeterea tibi validius obligabor, si duobus aliis veredis eorumdem iter juveris: dividentur enim singuli, ut ex diversis provinciis edeciment lectiores. Erit mi beneficii, post illustrem et praecellentissimum virum comitem, quidquid domui nostrae praetoria filii mei editio splendoris adjecerit. Vale.