# Epistolarum Libri Decem 7.49

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.49

SYMMACHUS DECIO. Certissimus contra omnes procellas animi tui portus est; ideo ad te sororis meae filius spei certus accurrit. Negotii autem genus de humanitate saeculi exspectat auxilium, cujus qualitas virtutibus tuis precum lectione pandetur. Ergo prolixus esse non debeo enarrator injuriae, cum seriem desiderii fides supplicationis exponat. Has autem solas partes mihi injungit affectio, ut pro conjuge pignoris mei, cujus paupertati gravis parator ruina, suffragium tui favoris exambiam. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
