Latin
Book 7, Letter 50
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.50
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS DECIO. Gaudii de te mei nec ipse ostentator esse per verecundiam possum, nec testem alterum cito. Sufficit enim, quod amorem meum de tua mente metiris. Debeo tamen laetitiam confiteri, quae praefecturae habenas ad bonam transtulit voluntatem. Interea non minore abundo laetitia, quod domini et filii mei Flaviani prolixus in judicando labor optata quiete perfrui meruit. Neque enim te differri diu ab boc praemio par fuit, neque illum ab otio retardari. Hoc eo scribo, ut noveris nos pro luo honore agere aeterno principi gratias, et te idem facere pro illius securitate debere. Interea quaeso, ut in epistolis frequentandis morem tuum teneas, nec privatis officiis actus publicos obstare causeris. Nam multijugis necessitatibus par fuisti: nullumque experientiae genus est, cujus magnitudo vel novitas te possit a negotiis amicitiae debitis avocare. Vale.