Latin
Book 7, Letter 55
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.55
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS DECIO. Saepe nos, ut condecet, litteris muneraris. Obsolescere enim quadam silentii robigine animorum foedus existimas. Facias officium germanis studiis animisque conveniens. Pro qua re vicem tibi sermonis re- …erre non distuli. Cujus ea solutio est, ut me affectui tuo etiam nunc sentiam debitorem. Omnia enim facili vicissitudine, et compensatione redduntur. Contractus vero amicitiae et religionis aeternus est. Vale, et ad scribendum diligens esse persevera. Nos litterarum solatia suggeremus, quibus aut animum mulceas occupatus, aut vicem referas otiosus. Vale.