Latin
Book 7, Letter 59
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.59
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS DECIO. Sacras mihi litteras Julius agens in rebus exhibuit, leopardorum munificentiam continentes. Idem tuam desideratam nobis paginam simul tradidit. Principe igitur loco salutationis tibi solvo reverentiam. Dehinc postulo, ut pro me gratias agas votivae largitatis auetori: quae jucundior erit, si ei commendationem prosecutio opportuna praestiterit: et quod verecundia mea vix implere potuisset, oris tui affabilitas exsequatur. Spero enim ex mensura affectionis, quam de te mereor, quod cumulatissime possim magnitudinem nostrae gratulationis implere. Vale.