Latin
Book 7, Letter 6
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.6
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FILIO. Desideratas proxime amabilitatis tuae litteras sumpsi, quibus indicabatur et sedulitas animi lui, et profectus ingenii. Sola epistolae brevitas nequaquam paterno desiderio satisfecit. Quod eo scribo, ut intelligas, quantum ex sermone tuo ceperim voluptatis, qui queror copiam defuisse. Quis enim optet satietatem, nisi rerum bonarum? Posthac igitur indulgentius scribe, lux mea, ut pleniore styli tui munere legentis animus expleatur.