# Epistolarum Libri Decem 7.66

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.66

SYMMACHUS ALIPIO. Salutationis honore praefato, familiarem precationem tui animi annecto. Agris enim, quos in Caesariensi Mauritania possidemus, ut fieri amat per dominorum absentiam, nihil reliqui facit officii praesidialis improbitas. Saepe ad rectorem provinciae delata querimonia parvi habita est per ignaviam judicantis. Ergo, quoniam remedia minora non prosunt, ad majora confugimus. Feras opem, quaeso te, ne res tot injuriis exhausta succumbat. Debes hoc et tuae famae, et amicitiae meae; ut peculiariter juva…e digneris justitiam postulati. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
