Latin
Book 7, Letter 68
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.68
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ALPILIO. Intelligo diligentiam, quam sanctae domui tuae defero, nimium tibi esse compertam. Hinc est, quod mecum laeta communicas, et dominae ac filiae meae valetudinem stylo indicas in spem redire meliorem. Ago igitur uberes gratias, et Deos precor, ut tua secunda proficiant. Nobis tardior Africanarum navium commeatus incutit curas, et sterilitas conditorum. Quapropter ad collationem vocati, remedia patriae usitata promisimus. Sed votis opus est, ut voluntariae sponsioni solutio prompta respondeat. Vale.