# Epistolarum Libri Decem 7.69

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.69

SYMMACHUS ALPILIO. Tradiderunt memoriae, qui res priscas locuti sunt, in judicium quemdam vocatum, quod Aricia tenus precarium de amico cantherium mutuatus, ulterioris clivi ardua praeterisset. Fuerit haec parcimonia, et diligentia pauperis saeculi, ut praetervectus decretum locum, commisisse in amicitiam diceretur. Assumpsi igitur, quod amor tuus ingerebat; tantumque absum a metu succensionis tuae, ut sperem ultro bonam fiduciae meae gratiam. Necesse est enim probes quod ipse fecisses. Sed quid haec tanquam purgata produco? De Formiano scribo integer valetudinis; unde equorum copulam magis exercitam quam fatigatam remisi. Mulos paulisper tenebo. Hanc enim dederas optionem: quam si repudiassem, viderer libentius in usurpandis uti animo meo, quam in permissis tuo cedere. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
