Latin
Book 7, Letter 81
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.81
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MFSSALAE. Fortuna cum civibus nostris revertit in gratiam, postquam te sibi respublica vindicavit. Annumerandus est igitur caeteris sperantibus aequitatem Jucundus amicissimus meus; quem morbo jam diutino gravem, praefectura eminens ad cognitonem privatae litis exciverat. Est illi quidem votivum, sub examine tuo respondere propositis. Sed valetudo voluntati obnititur, quae effusione sanguinis sauciata, itinerum recusat incerta. Nec deerit jus adversantis petitioni, si ad Vicarium tuum disceptatio transferatur. Haec igitur summa est postulati: ut cum causae nihil de loco pereat, salutem homini peregrinatio remota conciliet. Vale.