# Epistolarum Libri Decem 7.82

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.82

SYMMACHIS MESSALAE. Instruenda mihi atque adornanda praetura est, ad cujus editionem magnitudinis tuae processus animavit. Incoeptum enim meum viribus fratris utetur. Quaeso igitur mecum religiose votiva officia partiaris, et familiaribus meis ad Hispaniae longinqua pergentibus, ob equorum carulium c…emptionem, suffragia promovendi negotii digneris annuere. Longum fiat, si velim litteris praestanda percurrere. Capita rerum subjecto indiculo strictim notavi. Tibi integrum erit adjicere beneficia, si qua stylus petentis omisit. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
