# Epistolarum Libri Decem 7.88

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.88

SYMMACHUS MESSALAE. Amicitiae parentum lecte in liberos transferuntur, ut caritas semel inita successoribus eorum velut haereditario jure proficiat. Quo nomine optimi quondam viri Gregorii filium diligendum pariter ac tuendum recepi. Fuit enim mihi cum patre ejus fidum foedus animorum; sed religionis debitum lecum opto partiri. Quapropter quaeso ut curam meam pro eo in his quae usus poposcerit exsequaris. Inter caetera autem vota juvenis praecipuum liberalis animi signum est, quod cupit foro tuo non obscurus ortu actor accedere: cui (ut spero) et magisterium splendore dicendi, et suffragium mentis bonitate praestabis. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
