Latin
Book 7, Letter 89
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.89
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MESSALAE. Jamdudum litteras meas in manus tuas credo perlatas quibus allegavi quod judiciis approbatum est, amicum meum Jucundum, quanquam tui examinis cupidum, per valetudinem non posse proficisci. Hujus in dies morbus augescit: et ideo repeto postu…atum. ne incidat invidiam contumaciae, qui miserationem meretur. Et sane civili causae nihil decerpet humanitas, si ad Vicarium vestrum transferatur examen. Nam pariter et laboranti detrahetur injuria, et negotio finis debitus eveniet. Vale.