Latin
Book 7, Letter 9
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.9
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FILIO. Scintillare acuminibus atque sententiis epistolas tuas gaudeo: decet enim loqui exsultantius juvenilem calorem. Sed volo, ut in aliis materiis aculeis orationis utaris: huic autem generi scriptionis maturum aliquid et comicum misceas: quod tibi et rhetorem tuum credo praecipere. Nam ut in vestitu hominum, caeteroque vitae cultu, loco ac tempori apta sumuntur; ita ingeniorum varietas in familiaribus scriptis negligentiam quamdam debet imitari, in forensibus vero quatere arma facundiae. Sed de his non ibo longius. Perge inierim, quo te aetatis impeius, et naturae ardor impellit. Mei voti caput est, bene valeas, et supra annos tuos litterarum dote ditescas. Vale.