Latin
Book 7, Letter 92
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.92
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MESSALAE. Officii mei est nuntiare quod valeam; voti, ut te salvere cognosc…m. Ergo indicio prosperorum meorum partes amantis implevi; tu mihi adhuc debes sanitatis tuae gaudia. Quae ut solida fide in notitiam meam veniant, et Deorum favor, et tua scripta praestabunt. Vale.