# Epistolarum Libri Decem 8.11

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 8, Letter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.11

SYMMACHUS..... Affectio in te animi mei non litteris aestimanda est. Religio enim fide pectoris continetur: in verborum officiis latet plerumque aemulatio. Quare tibi in scribendo rarior videar, nihil amori existimes decerptum. Et saepe evenit ut homines tui nec profectionis suae mihi indicium faciant, et mutuas paginas non reposcant. Sed de hoc loqui largius non oportet: quia sufficit amanti brevis et districta purgatio. Ad ea transeo quae utrique votiva sunt. Hilaratus sum sanitatis tuae nuntio, et rependo, quo gaudeas. Nam mei quoque corporis vigor post infirmam valetudinem coepit assurgere. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
