# Epistolarum Libri Decem 8.17

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 8, Letter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.17

SYMMACHUS RUFINO. Provinciali actione decursa, quae ad sacri auditorii cognitorem necessaria provocatione pervenit, deleclatus sum fide ac diligentia tua: et fortunam negotii, non defensoris inscientiae, sed voto judicis imputavi. Hortor igitur amicitiae meae fiduciam geras, et testimonii interim astipulatione contentus, domum nostram, quae multis circumlatratur injuriis, forensis industriae tuearis officio. Nos ut sponte gratiam nudo et simplici protestamur alloquio, ita ad referendam vicissitudinem, si fors juverit, pares esse nitemur. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
