Latin
Book 8, Letter 19
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.19
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATRUINO. Ipsum te malo, quam delinimenta verborum. Tu contra epistolis absentiae moras redimis. Quid si tibi respondisset optimitas segetis, aut vindemiae arrisisset ubertas? Omnium temporum vices in otio ruris exigeres, qui patriae famem agris demorando non respicis. An solo juvaris aucupio, cujus me parte donasti? Sed hic quoque positus gulae illecebris largiter utereris. Nam simul tibi, et coempta ex foro Cupedinario, et ex suburbano tuo perlata suppeterent. Quid, quod etiam jactari morbo matronam tuam simulas? cujus valetudini, si vera praedicas, solitudo non competit. Plura enim Romae salubritatis instrumenta sunt, major medentium numerus. Vido igitur ne aliud genus suspicionis incurras, si obsessam a morbo conjugem vacuo secessu et intuta ablegatione maceraveris. Vale.