Latin
Book 8, Letter 2
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.2
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ALMACHIO. Mihi quidem a te multiplex, atque varium munus exhibitum est: sed adverti verecundia factum, quod tibi in solidum assumere noluisti omnem capturae silvestris eventum. Nam tua indagine captum leporem gloriatus, aprum serviles manus asseris incidisse. An saevitas ferae indigna tibi visa est, quam laudi propriae vindicares? Sed haec joco dicta ridebis. Nunc ana quae de me requiris adverte. Diebus pauculis etiam nunc morari Capuae destinavi; dehinc mutationibus vicinorum totum hunc mensem producere; atque ita, si dii juverint voluntatem, relegere Appiam potero molestae accessu hiemis. Vale.