# Epistolarum Libri Decem 8.20

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 8, Letter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.20

Prae caeteris temporum vicibus aestate delector: non quod diurnas horas longior solis meta producit, nec quod res rationesque nostrae nova fruge dilescunt: sed quia pacata navigatione desideratas mihi litteras tuas frequens invehit commeatus. Quid enim vel animi voluptate jucundius, vel ad officium amicitiae accommodatius praestari potest, quam ut te mei amantem usu crebri sermonis experiar? Ergo dum anni tempus invitat, dum pervium mare est; pabula quaedam et nutrimenta mutuae affectionis veluti in hiemem congerantur. Cum haec seriberem salus mihi ex sententia suppetebat, tuis videlicet adjuta votis. Neque enim alia nobis de causa arbitror optata succedere, quam judicio, et amore Carthaginis. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
