# Epistolarum Libri Decem 8.23

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 8, Letter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.23

SYMMACHUS MARCIANO. Deos oro, ut quae mihi interim valetudo est, eadem tibi ac tuis suppetat. Videor plene hoc anteloquio scribenda complexus, de tua sanitate votum meum, de mea gaudium. Sed epistolas breves esse non pateris. Quae igitur ύπόΟεσις erit paginae longioris? Ubi sim, quid egerim (nam praecipue amicitia rerum talium curiosa est) si placet prosequar. Principium voluptatum de Formiano sinu nascitur, quae civitas quondam Laestrygonum populo fertur habitata. …os ventri et gulae usque ad feri- …atis invidiam legimus obsecutos. Plusculos in eo littore dies, sed deliciarum parcus exegi; tantam coeli salubritate et aquarum frigore suadentibus moram. Affuerunt pignora mea; quorum cupiens nostra urbe processeram. Nec fu…t operae, mox ulterius iter aggredi, cum praesto essent desiderati. Illorum dehinc arbitratu legi oram, quae Formias et Cumanum littus interjacet. Nunc mutuis invitationibus aut in Baulos, aut in Nichomachi Gaurana migramus. Amicorum subinde mihi affluentium largiter est. Non vereor, ne me lascivire in tanta locorum amoenitate, et rerum copia putes. Ubique vitam agimus consularem, et in Lucrino serii sumus. Nullus in navibus canor, nulla in conviviis helluatio, nec frequentatio balnearum, nec ulli juvenum procaces natatus. Scias nullum esse in luxuria crimen locorum. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
