Latin
Book 8, Letter 31
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.31
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS EUDONIO. Exsultavi gaudio ob amicitiae honorem, cum litteras tuas sumerem. Sed ubi Annius noster, quam ris dubius valetudinis, indicavit, in gravem curam laetitia derivata est. Video enim peregrinationi, quae morbi instar est, damnum sanitatis adjectum. Solatur tamen sollicitudinem meam, quod parcimonia tibi familiaris est, quod cognata sapientia, et adversis fortunae animus ingentior: quae bona reducere solent valentiam corporis, et vigoris serenum. Spero igitur de te cognitu laetiora, et aures jam felicibus nuntiis paro. Faciet justitia, quae pios respicit, ut post hujus incommodi citum transitum, vitae tuae prospera longius porrigantur. Vale.