Latin
Book 8, Letter 42
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.42
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . Probabilem causam. . . Quis enim Siciliam recto itinere petens, sermonem meum potest reddere in longinquis studiis constituto? Sed desino. Tu tene, curam circa te meam de numero epistolarum non debere perpendi. Diligentia enim erga amicos jugiter manet, occasionum vero raritas scripta distinguit. Sed de hoc satis dictum puto. Nunc elegantia ingenii tui, et inventionum subtilitas praedicanda est. Novum quippe musivi genus, et intentatum superioribus reperisti, quod etiam nostra ruditas ornandis cameris lentabit affigere, si vel in tabulis, vel in tegulis exemplum de te praemeditati operis sumpserimus. Vale.