Latin
Book 8, Letter 50
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.50
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS JOVIO. Jamdudum datis ad te litteris mutua scripta non merui; et tamen propositum meum servans, honorificentiam scriptionis instauro. Credo enim quod negatam primo officio vicem, vel nunc impetrare possit iteratio. Vale.