Latin
Book 8, Letter 55
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.55
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MAXIMILIANO. Si bene in te animum meum nosti, dubitare non potes, adversam valetudinem corporis mei missitandis hucusque litteris obstitisse. Hac parte purgatus salutatricem tibi paginam reddo, quae testabitur esse me sospitem. Postquam sanitas silentii excusationem removit, venturum te ad Campaniam filii mei assertione cognoveram. Hinc facium est ut epistolis abstinerem. Sed dum te aut curae urbanae, aut voluptates morantur, pene culpam taciturnitatis exspectatio nostra contraxit. Fungor igitur erga te salute dicenda, et eligendum relinquo utrum mihi adventum praestare malis, an responsum persolvere. Vale.