Latin
Book 8, Letter 63
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.63
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS LAMPADIO. Admonueras, cum proxime urbe digrederer, si velem tibi aditum scriptionis aperire, ut prior litteras inchoarem. Satisfacio voluntati tuae, quae observantiam prisci moris amplectitur. Absolutus igitur hac religione, erumpe in familiaris styli munera, mecumque communica, quidquid in administranda urb s tutela ex bono publico feceris. Nec quidquam vero scribentis detrahat pudor, ne voluptati meae damno sit epistolae verecundia. Vale.