Latin
Book 8, Letter 68
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.68
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS TICIANO. Desideratas quidem litteras tuas libens sumpsi; sed cognitio tuorum actuum, quorum testis atque narrator Euscius fuit, uberiorem mihi attulit voluptatem. Itaque hortor ac moneo ut bene coepta non deseras, et praemium laudis honestate secteris. Subjungerem curam meorum, si esset alius alloquendus, sed cum facias ultro quae meus sermo posset expetere, partes commendationis omitto: quia quidquid ex fiducia amicitiae praesumitur, plus habet gratiae, si sponto praestetur. Vale.