# Epistolarum Libri Decem 9.10

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.10

SYMMACHUS LEPORIO. Fortunae telo graviter sauciatus, nunc primum epistolae moestae verba committo. Neque enim diu ab officio debui temperare, cum tanti vulneris dolor nulla temporis diuturnitate possit aboleri. Saluto igitur te, simul amicissimum meum Sylvanum diligentiae tuae promptus commendator insinuo: qui refovendi patrimonii mei gratia laboriosam peregrinandi necessitatem recepit: eoque dignior est boni cujusque suffragio, quod nullis edictis designationem personarum videmus expressam. Sed principalibus et tabulariis liberum est, alios a dispendio vindicare, aliis indebitum munus imponere. Vide, quaeso, ut hanc partem et nostrae utilitatis et tuae laudis consideratione discutias. Postulant enim capitularii taxationem tironis ab hominibus meis, nulla super hoc publicae auctoritatis monumenta promentes. Unde mihi non injusta suspicio est, quod in excusationem sui aut suorum, nostros quoque homines falsa ascriptione subdiderint. Et ideo dignum est, ut provincialibus vel edicto, vel suscriptione tua instructio plena pandatur, ne tabulariorum et curialium licentiae vaga et libera exactio quaestum praestet. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
