Latin
Book 9, Letter 100
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.100
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Gratum mihi est, quod promptissimum studium rei nostrae dignaris impendere, et te memorem scriptorum assiduitate testaris. Hinc fit, ut officiis tuis etiam cura nostra respondeat. Libenter igitur rependo sermonem. Et quamvis spontaneam juvandis hominibus meis adhibeas voluntatem, hortamentum tamen petitionis adjicio, ut officia quae ultro tribues, cumules provocatus. Vale.