Latin
Book 9, Letter 110
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.110
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Aliorum quidem tibi spectanda est sententia, quos decet de patribus judicare. Mei ingenii exilitas etiam parva miratur. Quare velim credas nihil tibi ex meo testimonio honoris accedere. Nam etsi laudari ab laudato viro vetus dictum est, nostri tamen mediocritas non multum famae tuae claritudinem juvat. Sed quia voluntati tuae mos gerendus est, quid quidam e medio de orationibus tuis sentiant, jussus expediam. Prope est ut te arguere debeam quod saeculo nostro Tulliani styli famam parcus invideas. Respon debis omnem te operam condendae historiae deputasse. Ignosce avaritiae meae, si utrumque desidero. Nam pari nitore atque gravitate senatorias actiones et Romanae rei monumenta limasti, ut plane Homerica appellatione πιριδέξtov, id est, aequimanum te pronuntiem. Perge igitur, quaeso, et stude hanc posteris dotem relinquere, ut quae divisa in singulis auctoribus ante placuerunt, eadem nunc in te conjuncta laudentur. Vale.