Latin
Book 9, Letter 115
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.115
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . . . Mones aequo animo feram vel aemulorum facta improba, vel ingratorum foeda decreta. Convenit studio atque ingenio nostro consilii tui qualitas. Nullius quippe tam vehemens nequitia est, ut motu meo digna sit. An ego istud feram moleste, qui noverim Marcellorum monumenta sublata Verre praetore, et Marianis tropaeis nequaquam manus invidas pepercisse? In sola conscientia est fructus et ratio virtutis. Nihil moror statuas et publica falsa titulorum. Fucum faciunt provincialium oculis, qui animis exciderunt. Quod si mihi ullus honor testimonii publici affectandus foret; judicio tuo et similium contentus esse deberem, vel fidicinis exemplo, qui indignatus considentium turbam, sibi et musis cantum ciebat; vel secundum Heraclitum philosophum, qui summam laudis arbitrabatur placere uni, si esset optimus qui probaret. Quare esto securus patientiae nostrae, et congratulare mihi quod solus torqueo corda liventium, cum alii quibus statuae quoquo modo tributae sint, nihil habeant invidendum. Vale.