Latin
Book 9, Letter 121
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.121
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . . Promptum mihi atque declive negotium credidisti, in quo nullum nisum tibi operae meae vendito. Quippe ubi primum spectabilem virum Faustum tua epistola, meus sermo convenit, ut Epiro mancipium de quo ambigitis, in examen accersat, nequaquam adversatus est postulatis. Spero igitur accitu ejus brevi adfore hominem quem vestrum alteri disceptatio familiaris adjudicet. Sed de hoc satis verborum est. Te oratum volo, ut nos subinde scriptorum honore locupletes, et quod nunc causa cogente fecisti, id amicitia hortante non deseras. Vale.