# Epistolarum Libri Decem 9.121

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.121

SYMMACHUS...... Promptum mihi atque declive negotium credidisti, in quo nullum nisum tibi operae meae vendito. Quippe ubi primum spectabilem virum Faustum tua epistola, meus sermo convenit, ut Epiro mancipium de quo ambigitis, in examen accersat, nequaquam adversatus est postulatis. Spero igitur accitu ejus brevi adfore hominem quem vestrum alteri disceptatio familiaris adjudicet. Sed de hoc satis verborum est. Te oratum volo, ut nos subinde scriptorum honore locupletes, et quod nunc causa cogente fecisti, id amicitia hortante non deseras. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
