# Epistolarum Libri Decem 9.126

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.126

SYMMACHUS...... Spem mihi adventus tui longo tempore pollicebar. Tu vero etiam nunc de me scriptorum vices postulas, et diuturnam quodam modo minaris absentiam. Nam quid sibi vult mutui solatii flagitatio, si reditus jam paratur? Si quid igitur apud te consiliis meis loci est, suadeo urbem revisas, ad quam te et amor civicus evocat, et cura quaestoria: cujus apparatus etiamsi copias divitis habet, tamen requirit diligentiam Candidati. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
