# Epistolarum Libri Decem 9.128

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.128

SYMMACHUS...... More institutoque majorum, incestum Primigeniae, dudum apud Albam vestalis antistitis, collegii nostri disquisitio deprehendit: quod et ipsius, quae contaminavit pudicitiam sacram; et Maximi, cum quo nefandum facinus admisit, confessionibus claruisse gesta testantur. Restat ut in eos, qui caeremonias publicas abominando scelere polluerunt, legum severitas exeratur. Quae tibi actio de proximi temporis exemplo servata est. Et ideo dignaberis, reip. utilitatem legesque considerans, facinus cunctis ad hunc usque diem saeculis severissime vindicatum, competenter ulcisci. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
