# Epistolarum Libri Decem 9.131

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.131

SYMMACHUS..... Apud eos quibus curae debet esse fama temporum, justa non sileo, certus atque securus, nullius studium legibus obfuturum. Ob reliqua arcae vinariae, quae multis praefectis superiores principes exigenda mandarunt, et quae magna ex parte collata imperiali constat aerario, soceri mei Orfiti olim praefecti, et ante annos quindecim sine ulla tituli hujus conventione demortui, pulsatur haereditas; obtentu epistolae, qua divus Constantius, id quod operibus publicis constabat impensum, integrari per eum statuit; minatus ipsi atque officio, ut fieri assolet, sub conditione dispendium, si exactioni cura competens defuisset. Sed neque ipse mandatum sibi munus omisit, et sequentes principes, quod praefectura susceperat, ad posteriores judices transtulerunt. Hoc inclytus Valentinianus omni aetate memorabilis princeps, et divus Gratianus sacris litteris censuere, a quorum definitione non decet deviare. Dehinc cum etiam crimina morte soleant terminari; in hac tantum causa contra optimos principis mores, ad posteros inopinata damna extenduntur, et tanquam integrum designatur, quod partim solutum est, partim a rectoribus provinciarum constitit eruendum. Super hoc cum divina jussa sumpsissem, fidem veri occultare non debui, cum legis audientiam tribuerent his qui neque in cognitione constiterant, neque sumpserant relationis exemplum. Accedebat enim causa robustior, quod materfamilias mea dudum emancipata bonorum possessionem patre mortuo non poposcit, atque ideo rescripto se asseruit non teneri. Misi igitur sub relatione monumenta gestorum, sperans etiam tuae religionis auxilio novum exemplum posse removeri, in ea praesertim causa, quae nos jure non im plicat. Teneantur veri hujus tituli debitores. Exstat vetus professio Campani consularis; exstant Acta apud Etruscum rectorem confecta, quibus docetur exactio promissa reliquorum. Parcatur innoxiis, ne in omnes qui rempubl. curant, inusitata forma procedat. Convenit saeculo tuo ista justitia, cujus existimatio vestris consiliis debet ornari. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
