Latin
Book 9, Letter 133
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.133
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Quod scribis, voluntariae benignitatis est: quod sero, curarum. Nos autem religionem meritis tuis debitam, et otium styli assiduitate testamur. Euscium nostrum circumsessum domesticis negotiis deduci in obsequium tuum praecipe, et quae in meam notitiam pertulisti de instruenda editione ludorum, ipsi familiariter curanda committe.