# Epistolarum Libri Decem 9.14

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.14

SYMMACHUS APOLLODORIO. Curarum tuarum me esse participem jure praesumis, quas ego animo meo etiam non commonitus pro amicitia vindicarem. Pars igitur sollicitudinis tuae filia mea adventante minuenda est, quam proxime Roma suscepit, dimissura in conspectum tuum, cum se interposita refectione recreaverit. Interea de communis patriae victu celeriter invehendo, silere me apud te non sinunt angustiae conditorum. Quaeso itaque ut vigore quo praeditus es, annonarios urgeri jubeas paratus. Adjiciet enim plurimum gloriae tuae Romana securitas. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
