# Epistolarum Libri Decem 9.16

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.16

SYMMACHUS SAPIDIANO. Leontius agens in rebus, et honestate vitae et militiae exercitatione bonis quibusque placitus, meum quoque judicium assidua diligentia provocavit. Inter amicos igitur ac familiares meos jure numeratur. Hunc tibi in manum trado, petens, ut exemplum nostrae circa cum affectionis imiteris: quod te sedulo praesumo facturum. Interea de animalibus ludorum apparatui praeparandis admonitionem frequentare desino, cum per eam sponsionem tu me hujus curae vacuum reddidisti. Mandavi tamen Leontio monitoris officium, cui aurem praebere dignaberis, si quando ipse publica et majora tibi tractanti hanc quoque petitionem domestica insinuatione suggesserit. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
