# Epistolarum Libri Decem 9.18

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.18

SYMMACHUS POMPEIAE. Votiva mihi emersit occasio, quae tibi salutationis apportaret obsequium. Nam cum ob praeturam filii, familiares nostros ad Hispanias•mitteremus, quibus equorum curulium mandavimus coemptionem: litterarum cultum tibi par fuit exhibere, simulque adjicere postulatum; ut nobilissimos quosque de tuis gregibus equos digneris excerpere, quos in rem missi sub justa taxatione mercentur. Quaeso igitur, ut si qua apud te memoria domus meae residet, rem tibi factu facilem, mihi vero jucundam atque honoratissimam, promptissima beneficentia digneris annuere. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
