Latin
Book 9, Letter 20
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.20
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS BASSO. Salutationis honore praemisso, subtexo necessarium postulatum. Filii nostri instat editio. Huic equorum curulium paranda nobilitas. Quapropter ad Hispanias fidelissimos cum copiosis sumptibus misimus, ut generosas quadrigas sub diligentissima lectione mercentur. Sed quia veremur ne equorum transitum hiemis interventus excludat: quaeso te, ut si necessitas postulaverit, tribus vel quatuor mensibus hibernis pabula illis in re tua pro numero jubeas ministrari: ut incipiente temperie sine vexatione perveniant. Praeterea adjumentum meis oro decernas ad equorum coemptionem, si quos in Arelatensi urbe cursu et genere praestantes eorum cura repererit. Amplectenda est enim vicinae emptionis occasio, si eximium aliquid casus obtulerit. Stabit apud me jugis memoria beneficii tui, cum votivae editioni nostrae fraterna, ut spero, cura profuerit. Vale.