# Epistolarum Libri Decem 9.26

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.26

SYMMACHUS VALERIO. Juvat animum meum, quod saepe vitio vertis scribendi ad te negligentiam. Amoris enim tui signum est, vicissim desiderare, quae praestas: et tamen dissimulandi...... destinatio tua voverat. Contristavit me fateor, nec tibi conveniens, nec mihi sperata jactatio irriti beneficii. Ne quid igitur ingenua verecundia simile rescriberet, malui premere mutuum dolorem. Nam inter absentes alterna epistolarum decertatio plerumque ad odia procedit. Nunc redeo in usum styli simplicis, gratus magis voluntati tuae, quam reus casui. Te oro jam desinas amicitiam meam, quae nihil tibi indixerit oneris, damnosam putare. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
