# Epistolarum Libri Decem 9.28

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.28

SYMMACHUS MAXIMO. Agitare te venatibus feras, et hibernis mensibus Apenuini gelida lustrare, valetudinis tuae aestimatione nunquam putavi: amicior enim litteris quam laboribus videbaris. Horum alterum diu de te ignoratum, munus silvestre patefecit: alterum pene creditum, paginarum tuarum cultus asseruit. Quare inter sodales Apollinis ac Dianae, sectator utriusque numerabere, etsi te magis, ut scripta testantur, venaticae artis gloria juvat. Nam cum te nivosis saltibus inerrasse describeres, supra epistolae temperamentum verbis tripudiasti: nimirum laetus ex arduo, et adhuc calens montani operis eventu. Interea satis fuerat Apennini spolia misisse. Adjecta autem de corde plura fastidio esse potuerant, nisi amor tui removisset satietatem. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
