Latin
Book 9, Letter 33
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.33
Unproofread scanNot analysed yet
Assectatores diligo litterarum, non quod mihi cum talibus studiis ulla cognatio sit; sed quia professio bonarum artium, quasi pulchritudo etiam in alieno corpore locata delectat. Merito Valentinianum congressu mihi primore compertum, paginis prosequi officium duxi: ut ei apud te primam januam meus sermo reseraret, sua vita atque eruditio conciliaret amicitiam pleniorem. Vale.