# Epistolarum Libri Decem 9.37

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.37

SYMMACHUS..... Pendeo animi usque ad valetudinis tuae nuntium. Nam infirmis adhuc viribus tuis laborem itineris addidisti, nec possum super hoc commeantium sermonibus esse contentus, siquidem major affectio pro falsis accepit dubia rumorum. Exopto igitur litteras, quarum fides apportet mihi de te certam securitatem. Si quid ipse meorum actuum scire postulas, ab epistolae perlatore cognosces. Est enim nobis conciliatissimus ob vitae integritatem, dignusque, me teste, qui sedulo domus tuae cultoribus inseratur. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
