# Epistolarum Libri Decem 9.42

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.42

Fructus laboris est, placere melioribus, et pro industria atque integritate palmam judicii promereri. Quapropter Benignus V. C. filius meus, rei frumentariae negotium pervigili animo, et puris manibus exsecutus, solam de te mercedem justi amoris exspectat. Testatur insomnes ejus curas imbecillitas corporis. Nihil enim de Sardinia reportavit, nisi bonam conscientiam, et malam valetudinem: horreis autem tantum frugis invexit, quantum illi provinciae anni fortuna contulerat. Nullus de eo rumor adversus, nulla conquestio, res semper ad arguendum paratae. Horum omnium locupletissimum pretium est, si amicitia tua dignus habeatur. Quod mihi declive ad impetrationem videtur: si quidem necesse est, te delectet eorum probitas quorum non fefellit electio. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
