# Epistolarum Libri Decem 9.43

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.43

Religiosa potius quam invidiosa quaestio est, quae fidem pactorum repetit. Nolo igitur existimes, culpabiliter ad me esse perlatum, quod pactas filiae tuae nuptias cum Herculio amicissimo meo haesitatione suspendas. Sed caeteris, quos matrimonii de te impetrati vel adjutores scit fuisse, vel testes, me quoque voluit admovere, ut suspensa diu vota novi hortatoris impulsus acceleret. Maneat igitur, oro te, stabilitas promissorum, nec senatoriam fidem voluntatis mutatio devenustet. Prosit etiam pacto foederi meae pro illo petitionis adjectio: cui non sine contumelia placita denegabis, cum prompte nobis deferre etiam intentata debueris. Certe ea viri modestia, ea in foro Romano dignitas est, ut quantum ei gratiae tribuisti, tantum ornamenti ex genero consequaris. Uberes laudes ejus, et vitae honestamenta prosequerer, si bonum aliquem videreris admittere. At cum tibi ejus bona esse comperta evidenter astruat dudum recepta conditio; non debeo ejus protelare praeconium, quem tibi suscepti foederis pignus indicat jam probatum. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
