Latin
Book 9, Letter 44
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.44
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Disarius, medicinae professor, virum sanctae memoriae atque illustris, patrem tuum spe commodi uberioris in Galliam secutus fuit. Et quia ei cohaerere decreverat, rerum suarum Aquitanicam nonnulla praemisit. Nunc contra bonorum omnium votum tanti viri obitu destitutus, relegere ad suos iter, ut parens attestatur ejus, optat. Juva, quaeso te, piam juvenis voluntatem: et quae ei pro insita moribus tuis fidelitate reddenda sedulo spopondisti, jube ocius reportari, ne illi supra vulnus amissae spei, injuria longae peregrinationis addatur. Vale.