# Epistolarum Libri Decem 9.44

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.44

SYMMACHUS..... Disarius, medicinae professor, virum sanctae memoriae atque illustris, patrem tuum spe commodi uberioris in Galliam secutus fuit. Et quia ei cohaerere decreverat, rerum suarum Aquitanicam nonnulla praemisit. Nunc contra bonorum omnium votum tanti viri obitu destitutus, relegere ad suos iter, ut parens attestatur ejus, optat. Juva, quaeso te, piam juvenis voluntatem: et quae ei pro insita moribus tuis fidelitate reddenda sedulo spopondisti, jube ocius reportari, ne illi supra vulnus amissae spei, injuria longae peregrinationis addatur. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
