# Epistolarum Libri Decem 9.48

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.48

SYMMACHUS..... Ad posteros amicorum curam transferre debemus, ne fides cum homine interiisse videatur. Exigit igitur a me memoria Petronii exconsularis, cui lar apud Ariminum fuit, ut ejus filios haereditario amore defendam. Horum domus militaribus habitanda decernitur, et ni publica succurrat auctoritas, extremum patietur excidium. Si quid igitur interventui meo tribues, datis ad Ariminensium magistratus atque ordines minacibus litteris, arceri ab ea hospites jubeas, et restituere penatibus parvulorum priscam securitatem. In judicis enim jubentur esse tutelam, qui a parentibus deseruntur. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
